Iosephus Aloisius Schumpeter (8 Februarii 1883 – 8 Ianuarii 1950) fuit oeconomicus a prima origine Austriacus, deinde Americanus, magnae auctoritatis inter oeconomicae scientiae studiosos vicesimi saeculi habitus. Etsi primi neoclassicorum agminis cursu paulum decesserit, impraesentiarum autem melius audit. Cum enim capitalismum dixisset in destructione creatrice consistere, iterum in oeconomicis et politicis disceptationibus interesse videtur.